|
LIBER IOB
1 1 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille
simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. 2 Natique sunt ei
septem filii et tres filiae. 3 Et fuit possessio eius septem milia
ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae
asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes
Orientales. 4 Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos
unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut
comederent et biberent cum eis. 5 Cumque in orbem transissent dies
convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque
diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “ Ne forte
peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ”. Sic faciebat
Iob cunctis diebus. 6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut
assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7 Cui dixit
Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et
perambulavi eam ”. 8 Dixitque Dominus ad eum: “ Numquid considerasti
servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus
ac timens Deum et recedens a malo? ”. 9 Cui respondens Satan ait: “
Numquid Iob frustra timet Deum? 10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius
universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti,
et possessio eius crevit in terra? 11 Sed extende paululum manum tuam
et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ”. 12
Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, universa, quae habet, in manu tua
sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ”. Egressusque est Satan a
facie Domini. 13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent
et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, 14 nuntius venit ad
Iob, qui diceret: “ Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos; 15
et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et
evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ”. 16 Cumque adhuc ille loqueretur,
venit alter et dixit: “ Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque
consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”. 17 Sed et illo
adhuc loquente, venit alius et dixit: “ Chaldaei fecerunt tres turmas et
invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio,
et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ”. 18 Adhuc loquebatur ille, et
ecce alius intravit et dixit: “ Filiis tuis et filiabus vescentibus et
bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, 19 repente ventus
vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus;
quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus,
ut nuntiarem tibi ”. 20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et,
tonso capite, corruens in terram adoravit 21 et dixit: “ Nudus
egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit
nomen Domini benedictum ”. 22 In omnibus his non peccavit Iob labiis
suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
2 1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut
starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu
eius. 2 Dixit Dominus ad Satan: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “
Circuivi terram et perambulavi eam ”. 3 Et dixit Dominus ad Satan: “
Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra,
vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens
innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum
frustra ”. 4 Cui respondens Satan ait: “ Pellem pro pelle et cuncta,
quae habet, homo dabit pro anima sua. 5 Alioquin mitte manum tuam et
tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi ”.
6 Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, in manu tua est; verumtamen
animam illius serva ”. 7 Egressus igitur Satan a facie Domini,
percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius. 8
Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. 9 Dixit autem illi
uxor sua: “ Adhuctu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et
morere ”. 10 Qui ait ad illam: “ Quasi una de stultis
mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare
non suscipiamus? ”. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. 11
Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt
singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar
Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et
consolarentur. 12 Cumque elevassent procul oculos suos, non
cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus,
sparserunt pulverem super caput suum in caelum. 13 Et sederunt cum eo
in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum;
videbant enim dolorem esse vehementem.
3 1 Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 2 et
locutus est: 3 “ Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua
dictum est: “Conceptus est homo”. 4 Dies ille vertatur in
tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur
lumine. 5 Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum
caligo, et involvatur amaritudine. 6 Noctem illam tenebrosus turbo
possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in
mensibus. 7 Sit nox illa solitaria nec laude digna; 8 maledicant ei,
qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. 9
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non
sit, nec videat palpebras aurorae, 10 quia non conclusit ostia
ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. 11 Quare
non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii? 12
Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? 13 Nunc enim dormiens
silerem et somno meo requiescerem 14 cum regibus et consulibus
terrae, qui aedificant sibi solitudines, 15 aut cum principibus, qui
possident aurum et replent domos suas argento. 16 Aut sicut
abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt
lucem. 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi
robore. 18 Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt
vocem exactoris. 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a
domino suo. 20 Quare misero data est lux, et vita his, qui in
amaritudine animae sunt? 21 Qui exspectant mortem, et non venit, et
effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros; 22 gaudentque
vehementer et laetantur sepulcro. 23 Viro, cuius abscondita est
via, et circumdedit eum Deus tenebris. 24 Antequam comedam,
suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus. 25 Quia timor,
quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. 26 Non
dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio
”.
4 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: 2 “ Si
coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum
sermonem tenere quis poterit? 3 Ecce, docuisti multos et manus
lassas roborasti; 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et
genua trementia confortasti. 5 Nunc autem venit super te plaga, et
defecisti; tetigit te, et conturbatus es. 6 Nonne timor tuus est
fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? 7 Recordare,
obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti
sunt? 8 quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant
dolores et metunt eos, 9 flante Deo perisse, et spiritu irae eius
esse consumptos. 10 Rugitus leonis et vox leaenae et dentes
catulorum leonum contriti sunt. 11 Leo periit, eo quod non haberet
praedam, et catuli leonis dissipati sunt. 12 Porro ad me furtive
verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. 13 In
horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, 14
pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. 15 Et
cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis
meae. 16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram
oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi: 17 “Numquid homo Dei
comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. 18
Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit
pravitatem. 19 Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum
fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! 20 De mane
usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum
peribunt. 21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et
non in sapientia.
5 1 Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum
converteris? 2 Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit
invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius
statim. 4 Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta,
et non erit qui eruat. 5 Cuius messem famelicus comedet, et ipsum
rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. 6 Quia non egreditur
ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. 7 Sed homo generat
laborem, et aves elevant volatum. 8 Quam ob rem ego deprecabor
Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, 9 qui facit magna et
inscrutabilia et mirabilia absque numero; 10 qui dat pluviam super
faciem terrae et irrigat aquis rura; 11 qui ponit humiles in
sublime et maerentes erigit sospitate; 12 qui dissipat cogitationes
malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; 13 qui
apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum
dissipat. 14 Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic
palpabunt in meridie. 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris
eorum et de manu violenti pauperem; 16 et erit egeno
spes, iniquitas autem contrahet os suum. 17 Beatus homo, qui
corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. 18
Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. 19
In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
20 In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. 21 A
flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum
venerit. 22 In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non
formidabis. 23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae
terrae pacificae erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat
tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. 25
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi
herba terrae. 26 Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur
acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita
est; oboedi illi et tu sapias tibi ”.
6 1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Utinam appenderetur
aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera! 3 Nunc
vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. 4
Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus
meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum
habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum
steterit? 6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale
conditum? Aut poterit gustari herba insulsa? 7 Quae prius nolebat
tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. 8 Quis det, ut
veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? 9 Utinam
Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me! 10 Et haec mihi
sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec
celabo sermones Sancti. 11 Quae est enim fortitudo mea, ut
sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam? 12 Num fortitudo
lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est? 13 An non est
auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me? 14 Qui tollit
ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit. 15
Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui
evanescunt 16 nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix. 17
Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco
suo. 18 Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per
desertum pereunt. 19 Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba
speraverunt in eis. 20 Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo
usque, et pudore cooperti sunt. 21 Ita nunc vos facti estis
mihi; videntes plagam meam, timetis. 22 Numquid dixi: Afferte
mihi et de substantia vestra donate mihi? 23 vel: Liberate me de
manu hostis et de manu robustorum eruite me? 24 Docete me, et ego
tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me. 25 Quare
detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit
arguere me? 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in
ventum verba desperati. 27 Super pupillum irruitis et subvertere
nitimini amicum vestrum. 28 Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in
faciem vestram non mentiar. 29 Revertite! Nulla erit
improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. 30 Estne
in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit
nequitiam?
7 1 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies
mercennarii dies eius? 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut
mercennarius praestolatur mercedem suam, 3 sic et ego habui menses
vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. 4 Si dormiero, dicam:
Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor
doloribus usque crepusculum. 5 Induta est caro mea putredine et
sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. 6 Dies mei
velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt
deficiente filo. 7 Memento quia ventus est vita mea, et non
revertetur oculus meus, ut videat bona. 8 Nec aspiciet me visus
hominis; oculi tui in me, et non subsistam. 9 Sicut consumitur nubes
et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet 10 nec
revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus
eius. 11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in
tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. 12
Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum
meum querelam meam, 14 terrebis me per somnia et per visiones
horrore concuties. 15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et
mortem ossa mea. 16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce
mihi, nihil enim sunt dies mei. 17 Quid est homo, quia magnificas
eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? 18 Visitas eum
diluculo et singulis momentis probas illum. 19 Usquequo non avertes
oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? 20 Peccavi;
quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium
tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? 21 Cur non tollis peccatum
meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere
dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”.
8 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 “ Usquequo
loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? 3 Numquid
Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum
est? 4 Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu
iniquitatis suae, 5 tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et
Omnipotentem fueris deprecatus, 6 si mundus et rectus
incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum
iustitiae tuae; 7 in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et
novissima tua multiplicentur nimis. 8 Interroga enim generationem
pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. 9 Hesterni quippe
sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super
terram. 10 Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo
proferent eloquia? 11 Numquid virere potest scirpus absque
umore, aut crescere carectum sine aqua? 12 Cum adhuc sit in flore,
nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13 Sic viae omnium,
qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit. 14 Cuius spes filum
tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius. 15 Innitetur super
domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget. 16 Umectus
videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius
egredietur. 17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et
inter lapides commorabitur. 18 Si absorbuerit eum de loco
suo, negabit eum et dicet: “Non novi te”. 19 Haec est enim laetitia
viae eius, ut rursum de terra alii germinentur. 20 Deus non
proiciet simplicem nec porriget manum malignis, 21 donec impleatur
risu os tuum, et labia tua iubilo. 22 Qui oderunt te, induentur
confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet ”.
9 1 Et respondens Iob ait: 2 “ Vere scio quod ita sit, et
quomodo iustificabitur homo compositus Deo? 3 Si voluerit contendere
cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. 4 Sapiens corde
est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? 5 Qui
transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. 6
Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur. 7
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub
signaculo. 8 Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus
maris. 9 Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora
austri. 10 Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia,
quorum non est numerus. 11 Si venerit ad me, non videbo eum; si
abierit, non intellegam. 12 Si repente arripiet, quis eum
impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”. 13 Deus non retinet
iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab. 14 Quantus ergo sum
ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo? 15 Quia,
etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem
deprecarer; 16 et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod
audierit vocem meam. 17 In turbine enim conteret me et multiplicabit
vulnera mea etiam sine causa. 18 Non concedit requiescere spiritum
meum et implet me amaritudinibus. 19 Si fortitudo quaeritur,
robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit? 20 Si
iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem
ostendero, pravum me comprobabit. 21 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum
ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam. 22 Unum est, quod
locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit. 23 Si subito
flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit. 24 Terra
data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non
ille est, quis ergo est? 25 Dies mei velociores fuerunt
cursore: fugerunt et non viderunt bonum; 26 pertransierunt quasi
naves arundineae, sicut aquila volans ad escam. 27 Cum dixero:
Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam, 28
vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me. 29 Si
autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? 30 Si lotus fuero
quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, 31 tamen sordibus
intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. 32 Neque enim viro,
qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio
contendam. 33 Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum
suam in ambobus. 34 Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me
terreat. 35 Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse
sum.
10 1 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me
eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. 2 Dicam Deo: Noli
me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. 3 Numquid bonum tibi
videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et
super consilium impiorum arrideas? 4 Numquid oculi carnei tibi
sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? 5 Numquid sicut dies
hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, 6 ut
quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, 7 cum scias
quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit
eruere? 8 Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in
circuitu; et sic repente praecipitas me? 9 Memento, quaeso, quod
sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. 10 Nonne sicut lac
mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? 11 Pelle et carnibus
vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. 12 Vitam et
misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum
meum. 13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo
versari. 14 Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum
me esse non pateris. 15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si
iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. 16 Si
superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem
te exhibebis in me. 17 Instauras testes tuos contra me et
multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. 18
Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me
videret! 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad
tumulum. 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur
brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum, 21
antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae
mortis, 22 terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et
nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ”.
11 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2 “ Numquid
illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus
iustificabitur? 3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum
ceteros irriseris, a nullo confutaberis? 4 Dixisti enim: “Purus est
sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. 5 Atque utinam Deus
ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, 6 ut ostenderet
tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres
quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. 7
Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem
reperies? 8 Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno,
et quid cognosces? 9 Longior terra mensura eius et latior
mari. 10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis
contradicet ei? 11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns
iniquitatem nonne considerat? 12 Sed et vir vacuus cordatus fit, et
homo tamquam pullum onagri nascitur. 13 Tu autem, si cor tuum
firmaveris et expanderis ad eum manus tuas, 14 si iniquitatem, quae
est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo
iniustitia, 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris
stabilis et non timebis. 16 Miseriae quoque oblivisceris et quasi
aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. 17 Et quasi meridianus
fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum
putaveris, orieris ut lucifer. 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi
spe, et defossus securus dormies. 19 Requiesces, et non erit qui te
exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20 Oculi autem
impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum
exhalatio animae ”.
12 1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Ergo vos estis soli
homines, et vobiscum morietur sapientia. 3 Et mihi est cor sicut et
vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis,
ignorat? 4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et
exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. 5 Lampas contempta apud
cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant
pede. 6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui
provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. 7 Nimirum interroga
iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. 8
Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. 9 Quis
ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? 10 In cuius
manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. 11
Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? 12 In
senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. 13 Apud ipsum est
sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. 14
Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus
est, qui aperiat. 15 Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit
eas, subvertent terram. 16 Apud ipsum est fortitudo et
sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. 17
Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. 18 Balteum
regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. 19 Inducit
sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, 20 commutans labium
veracium et doctrinam senum auferens. 21 Effundit despectionem super
principes et cingulum fortium relaxat. 22 Qui revelat profunda de
tenebris et producit in lucem umbram mortis. 23 Qui multiplicat
gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. 24 Qui
immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet
per invium desertum. 25 Palpabunt quasi in tenebris et non in
luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
13 1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea,
et intellexi singula. 2 Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec
inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare
cum Deo cupio; 4 vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos
vanos vos omnes. 5 Atque utinam taceretis, ut sit vobis in
sapientiam! 6 Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum
meorum attendite. 7 Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo
loquimini dolos? 8 Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in
iudicio contendere nitimini? 9 Aut bonum est quod vos excutiat? Aut,
ut illuditur homini, illudetis ei? 10 Ipse vos arguet, cum in
abscondito faciem accipitis. 11 Nonne maiestas eius turbabit
vos, et terror eius irruet super vos? 12 Sententiae vestrae sunt
proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri. 13 Tacete
paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque. 14 Quare
sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus
meis? 15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in
conspectu eius arguam. 16 Et hoc erit salus mea: non enim veniet in
conspectu eius omnis impius. 17 Audite sermonem meum et
explicationem meam percipite auribus vestris. 18 Ecce iudicium
paravi; scio quod iustus inveniar. 19 Quis est qui contendat
mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. 20 Duo tantum ne facias
mihi, et tunc a facie tua non abscondar: 21 Manum tuam longe fac a
me, et formido tua non me terreat. 22 Voca me, et ego respondebo
tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. 23 Quantas habeo
iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi. 24 Cur
faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? 25 Contra
folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam
persequeris. 26 Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me
vis peccatis adulescentiae meae. 27 Posuisti in nervo pedem meum et
observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum
considerasti. 28 Qui quasi uter consumendus sum, et quasi
vestimentum, quod comeditur a tinea.
14 1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione
satiatur. 2 Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra
et non permanet. 3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos
tuos et adducere eum tecum in iudicium? 4 Quis potest facere mundum
de immundo? Ne unus quidem! 5 Si statuti dies hominis sunt, et
numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos
non praeteribit, 6 averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec
solvat, sicut mercennarius, dies suos. 7 Nam lignum habet spem; si
praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. 8 Si
senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus
illius, 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi
novellae. 10 Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat
homo et, ubi, quaeso, est? 11 Recedent aquae de mari, et fluvius
vacuefactus arescet; 12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec
atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo. 13 Quis
mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec
pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis
mei? 14 Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus
nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea. 15 Vocares me,
et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. 16 Tu quidem
nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis. 17
Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem
meam. 18 Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco
suo; 19 lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et
spem hominis perdes. 20 Praevales adversus eum, et in perpetuum
transiet; immutas faciem eius et emittis eum. 21 Sive nobiles
fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. 22
Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso
luget ”.
15 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: 2 “ Numquid
sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente
stomachum suum? 3 Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis,
quae nihil iuvant? 4 Tu autem pietatem dissolvis et detrahis
meditationi coram Deo. 5 Docet enim iniquitas tua os tuum, et
assumis linguam callidorum. 6 Condemnabit te os tuum et non ego, et
labia tua respondebunt tibi. 7 Numquid primus homo tu natus es et
ante colles formatus? 8 Numquid consilium Dei audisti et tibi
attrahis sapientiam? 9 Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid
intellegis, quod nos nesciamus? 10 Et senes et antiqui sunt inter
nos, multo vetustiores quam pater tuus. 11 Numquid parum tibi sunt
consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? 12 Quid te elevat
cor tuum, et cur attonitos habes oculos? 13 Quid vertis contra Deum
spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? 14 Quid
est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de
muliere? 15 Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in
conspectu eius; 16 quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui
bibit quasi aquam iniquitatem. 17 Ostendam tibi, audi me; quod
vidi, narrabo tibi, 18 quod sapientes confitentur, et non celaverunt
eos patres eorum: 19 quibus solis data est terra, et non transivit
alienus per eos. 20 Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus
annorum incertus est tyranno. 21 Sonitus terroris semper in auribus
illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. 22 Non credit
quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. 23 Cum
se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in
manu eius tenebrarum dies. 24 Terrebit eum tribulatio et
angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. 25
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem
roboratus est. 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto
armatus. 27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius
arvina dependet. 28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus
desertis, quae in tumulos sunt redactae. 29 Non ditabitur, nec
perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. 30
Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet
ventus florem eius. 31 Ne credat vanitati errore deceptus, quia
vanitas erit remuneratio eius. 32 Antequam dies eius impleantur,
abscindentur, et ramus eius non virescet. 33 Laedetur quasi vinea in
primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. 34
Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum,
qui munera libenter accipiunt. 35 Concepit dolorem et peperit
iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.
16 1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Audivi frequenter
talia! onsolatores molesti omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem
verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas? 4 Poteram et
ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima
mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super
vos. 5 Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non
cohiberem. 6 Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si
tacuero, non recedet a me; 7 nunc autem defatigavit me dolor
meus, et tu vastasti omnem coetum meum. 8 Rugae meae testimonium
dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam
contradicens mihi, 9 Ira eius discerpsit me et adversata est
mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos
suos in me. 10 Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes
percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me. 11 Concludit
me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. 12 Ego, ille
quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam,
confregit me et posuit me sibi quasi in signum. 13 Circumdedit me
lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra
iecur meum. 14 Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi
gigas. 15 Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu
meum. 16 Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae
caligaverunt; 17 attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem
mundas preces. 18 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat
in te locum latendi clamor meus. 19 Ecce enim in caelo testis
meus, et conscius meus in excelsis. 20 Interpretes mei sunt
cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. 21 Atque utinam sic
iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega
suo. 22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non
revertar, ambulo.
17 1 Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et
solum mihi superest sepulcrum. 2 Nonne irrisiones circumdant me, et
in amaritudinibus moratur oculus meus? 3 Pone pignus pro me iuxta
te; et quis umquam spondens percutiet manum meam? 4 Cor eorum longe
fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur. 5 Praedam
pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient. 6 Posuit me
quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem. 7 Caligavit ab
indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta
sunt. 8 Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium
excitabitur. 9 Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet
fortitudinem. 10 Igitur omnes vos convertimini et venite, et non
inveniam in vobis ullum sapientem. 11 Dies mei transierunt,
cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. 12 Noctem
verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux. 13 Si
sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum
meum. 14 Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea!
vermibus. 15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam
quis considerat? 16 In profundissimum infernum descendent omnia
mea; simul in pulvere erit requies mihi? ”.
18 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 “ Usque ad quem
finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur. 3 Quare
reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? 4 Qui perdis
animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur
terra, et transferentur rupes de loco suo? 5 Etenim lux impii
exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. 6 Lux obtenebrescet
in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est,
exstinguetur. 7 Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit
eum consilium suum. 8 Immissi sunt in rete pedes eius, et in
reticulo ambulat. 9 Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super
eum tendiculum. 10 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula
illius super semitam. 11 Undique terrent eum formidines et involvunt
pedes eius. 12 Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata
costis illius. 13 Devorat partes cutis eius, consumat membra illius
primogenitus mortis. 14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia
eius, et urges eum ad regem formidinum. 15 Habitas in tabernaculo,
quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur. 16
Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami
eius. 17 Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen
eius in plateis. 18 Expellent eum de luce in tenebras et de orbe
transferent eum. 19 Non erit semen eius neque progenies in populo
suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius. 20 In die eius
stupebunt novissimi, et primos invadet horror. 21 Haec sunt ergo
tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum
”.
19 1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Usquequo affligitis ani
mam meam et atteritis me sermonibus? 3 En decies obiurgatis me et
non erubescitis opprimentes me. 4 Nempe, etsi erravi, mecum erit
error meus. 5 Si vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis
meis, 6 saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit
me et rete suo me cinxerit. 7 Etsi clamo: Vim patior!, non
exaudior; si vociferor, non est qui iudicet. 8 Semitam meam
circumsaepsit, et transire non possum; et in calle meo tenebras
posuit. 9 Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite
meo. 10 Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem
spem meam. 11 Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit
quasi hostem suum. 12 Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi
viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. 13 Fratres
meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. 14
Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt
mei. 15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt
me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. 16 Servum meum vocavi,
et non respondit; ore proprio deprecabar illum. 17 Halitum meum
exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei. 18 Vel infantes
despiciebant me et, cum surgerem, detrahebant mihi. 19 Abominati
sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus
est me. 20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et
evanuit cutis mea circa dentes meos. 21 Miseremini mei, miseremini mei,
saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. 22 Quare
persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? 23 Quis
mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur
in libro 24 stilo ferreo et plumbeo, in aeternum sculpantur in
silice? 25 Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super
pulvere stabit; 26 et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et
de carne mea videbo Deum. 27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei
conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu
meo. 28 Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum et radicem
verbi inveniemus contra eum?”, 29 timete a facie gladii, quoniam
ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium
”.
20 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2 “ Idcirco
cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. 3
Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae
respondebit mihi. 4 Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo
super terram, 5 quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium
impiorum ad instar puncti? 6 si ascenderit usque ad caelum superbia
eius, et caput eius nubes tetigerit, 7 quasi sterquilinium in finem
perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. 8 Velut somnium
avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. 9 Oculus, qui
eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. 10
Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei
possessionem suam. 11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum
eo in pulvere dormient. 12 Cum enim dulce fuerit in ore eius
malum, abscondet illud sub lingua sua. 13 Parcet illi et non
derelinquet illud et celabit in gutture suo. 14 Panis eius in
visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. 15 Divitias,
quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. 16
Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. 17 Non
videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. 18 Restituet
quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non
laetabitur. 19 Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit
et non aedificavit eam. 20 Nec est satiatus venter eius; et cum
desideriis suis evadere non potuit. 21 Non fuerunt reliquiae de cibo
eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. 22 Cum satiatus
fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. 23 Impleat
ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super
illum bellum suum. 24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum
aereum. 25 Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur
eius; vadent et venient super eum horribilia. 26 Omnes tenebrae
absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non
succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. 27 Revelabunt
caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. 28
Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. 29
Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino
”.
21 1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Audite, quaeso,
sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. 3 Sustinete
me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. 4 Numquid contra
hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? 5
Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. 6 Et
ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam
tremor. 7 Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt
divitiis? 8 Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in
conspectu eorum. 9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est
virga Dei super illos. 10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca
peperit et non est privata fetu suo. 11 Egrediuntur quasi greges
parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. 12 Tenent
tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. 13 Ducunt in
bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. 14 Qui dixerant
Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est
Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus
illum?”. 16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum
longe sit a me. 17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et
superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? 18
Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo
dispergit. 19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat
illi, ut sciat. 20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de
furore Omnipotentis bibet. 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua
post se, et si numerus mensium eius recidetur? 22 Numquid Deum
docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? 23 Iste moritur
robustus et sanus, dives et felix; 24 viscera eius plena sunt
adipe, et medullis ossa illius irrigantur. 25 Alius vero moritur in
amaritudine animae absque ullis opibus; 26 et tamen simul in pulvere
dormient, et vermes operient eos. 27 Certe novi cogitationes
vestras et sententias contra me iniquas. 28 Dicitis enim: “Ubi est
domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. 29 Nonne
interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non
agnovistis? 30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem
furoris abducetur. 31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae
fecit, quis reddet illi? 32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super
tumulum vigilabunt. 33 Dulces erunt ei glebae vallis, et post se
omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. 34 Quomodo igitur
consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia?
”.
22 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: 2 “ Numquid Deo
prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit? 3 Quid
prodest Omnipotenti, si iustus fueris, aut quid ei confers, si
immaculatam feceris viam tuam? 4 Numquid pro tua pietate arguet
te et veniet tecum in iudicium? 5 Et non propter malitiam tuam
plurimam et infinitas iniquitates tuas? 6 Sumpsisti enim pignori
fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso
non dedisti et esurienti cohibuisti panem. 8 Numquid viro forti
brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea? 9 Viduas dimisisti
vacuas et lacertos pupillorum comminuisti. 10 Propterea circumdatus
es laqueis, et conturbat te subita formido. 11 Vel tenebras non
vides, et impetus aquarum opprimit te. 12 “Nonne Deus excelsior
caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”. 13 Et dicis:
“Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat? 14 Nubes
latibulum eius, nec nostra considerat; et circa orbem caeli
perambulat”. 15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam
calcaverunt viri iniqui? 16 Qui sublati ante tempus suum, et fluvius
subvertit fundamentum eorum. 17 Qui dicebant Deo: “Recede a
nobis!” et “Quid faciet Omnipotens nobis?”. 18 Cum ille implesset
domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo. 19 Videbunt
iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos: 20 “Vere succisus
est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis”. 21 Acquiesce
igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos. 22
Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo. 23
Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies
iniquitatem a tabernaculo tuo. 24 Comparabis tamquam terram aurum et
tamquam glaream torrentis Ophir. 25 Eritque Omnipotens metallum
tuum, et argentum coacervabitur tibi. 26 Tunc super Omnipotentem
deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam. 27 Supplex
rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. 28 Decernes rem, et
veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. 29 Quia humiliat eum,
qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur. 30 Eripiet
innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum ”.
23 1 Respondens autem Iob ait: 2 “ Nunc quoque in amaritu
tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum
meum. 3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam
usque ad solium eius? 4 Ponam coram eo iudicium et os meum replebo
increpationibus, 5 ut sciam verba, quae mihi respondeat, et
intellegam quid loquatur mihi. 6 Num multa fortitudine contendet
mecum? Non! Ipse tantum audiat! 7 Tunc iustus disceptabit cum
illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. 8 Si ad orientem
iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum. 9 Si ad
sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non
videbo illum. 10 Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me,
quasi aurum egrediar. 11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam
eius custodivi et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum eius non
recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. 13 Ipse enim solus
est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc
fecit. 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa
similia praesto sunt ei; 15 et idcirco a facie eius turbatus sum et
considerans eum timore sollicitor. 16 Deus mollivit cor meum, et
Omnipotens conturbavit me. 17 Non enim perii propter imminentes
tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
24 1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, qui autem
noverunt eum, ignorant dies illius? 2 Alii terminos
transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos. 3 Asinum
pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae. 4
Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti
terrae. 5 Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus
suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. 6
Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant. 7 Nudi
pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore. 8
Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus. 9
Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt; 10
nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas. 11
Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt. 12
De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum
clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. 13 Ipsi fuerunt
rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis
eius. 14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et
pauperem; per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri
observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet
vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, interdiu sese
abdiderunt et ignoraverunt lucem. 17 Si subito apparuerit aurora,
arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae
mortis. 18 “Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in
terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius. 19 Siccitas et calor
abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt. 20 Sinus
matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in
recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. 21 Male egit
cum sterili, quae non parit, et viduae bene non fecit. 22 Detraxit
fortes in fortitudine sua et, cum steterit, ille non credet vitae
suae. 23 Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur; oculi autem
eius sunt in viis illius. 24 Elevati sunt ad modicum et non
subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut
summitates spicarum conterentur”. 25 Quod si non est ita, quis me
potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea? ”.
25 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 “ Potestas et
terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. 3 Numquid
est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius? 4
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus
natus de muliere? 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non
sunt mundae in conspectu eius; 6 quanto magis homo putredo, et
filius hominis vermis ”.
26 1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Quomodo adiuvisti
imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? 3 Quod
dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam
ostendisti plurimam! 4 Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus,
qui egreditur ex te? 5 Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant
cum eis. 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum
Perditioni. 7 Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram
super nihilum. 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant
pariter deorsum. 9 Qui operit faciem solii sui expandens super illud
nebulam suam. 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux
et tenebrae. 11 Columnae caeli contremiscunt et pavent ab
increpatione eius. 12 In fortitudine sua terruit mare et prudentia
sua percussit Rahab. 13 Spiritus eius serenavit caelos, et manus
eius confodit colubrum fugientem. 14 Ecce haec sunt termini viarum
eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis
poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.
27 1 Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit: 2 “
Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem
adduxit animam meam, 3 quia, donec superest halitus in me, et
spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea
iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium! 5 Absit a me, ut
iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia
mea. 6 Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque
enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 7 Sit ut impius inimicus
meus, et adversarius meus quasi iniquus. 8 Quae est enim spes impii,
cum secet, cum rapiat Deus animam eius? 9 Numquid Deus audiet
clamorem eius, cum venerit super eum angustia? 10 Aut poterit in
Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore? 11 Docebo vos
manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. 12 Ecce vos omnes
observastis, et quid sine causa vana loquimini? 13 Haec est pars
hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente
suscipient. 14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio
erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. 15 Qui reliqui fuerint
ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. 16
Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit
vestimenta, 17 praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et
argentum innocens dividet. 18 Aedificavit sicut aranea domum
suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19 Dives, cum dormierit,
nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. 20
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. 21
Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco
suo. 22 Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens
fugiet. 23 Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco
suo.
28 1 Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo
conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in
aes vertitur. 3 Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse
scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. 4 Aperuit cuniculos
gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam
vir nutans. 5 Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa
est sicut per ignem. 6 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius
aurum. 7 Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus
vulturis. 8 Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit
per eam leaena. 9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a
radicibus montes. 10 In petris canales excidit, et omne pretiosum
vidit oculus eius. 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est et
abscondita in lucem produxit. 12 Sapientia vero ubi invenitur? Et
quis est locus intellegentiae? 13 Nescit homo structuram eius, nec
invenitur in terra viventium. 14 Abyssus dicit: “Non est in me”; et
mare loquitur: “Non est mecum”. 15 Non dabitur aurum obryzum pro
ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. 16 Non appendetur
auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. 17 Non
adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa
auri. 18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione
eius; et possessio sapientiae potior margaritis. 19 Non adaequabitur
ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur. 20 Unde
ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? 21
Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli
latet. 22 Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus
famam eius”. 23 Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum
illius. 24 Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo
sunt, respicit. 25 Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in
mensura, 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis
sonantibus, 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et
investigavit. 28 Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est
sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”.
29 1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit: 2 “
Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus
Deus custodiebat me? 3 Quando splendebat lucerna eius super caput
meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris. 4 Sicut fui in diebus
adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo
meo, 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri
mei, 6 quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos
olei. 7 Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam
cathedram mihi, 8 videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes
assurgentes stabant. 9 Principes cessabant loqui et digitum
superponebant ori suo. 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua
eorum palato suo adhaerebat. 11 Auris audiens beatificabat me, et
oculus videns testimonium reddebat mihi, 12 eo quod liberassem pauperem
vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. 13 Benedictio
perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci. 14 Iustitia
indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio
meo. 15 Oculus fui caeco et pes claudo; 16 pater eram
pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam. 17
Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. 18
Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo
dies. 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis
meis. 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea
instaurabitur. 21 Qui me audiebant, blandiebantur et intenti
tacebant ad consilium meum. 22 Verbis meis addere nihil audebant, et
super illos stillabat eloquium meum. 23 Exspectabant me sicut
pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. 24 Si
quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in
terram. 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem
quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium
consolator.
30 1 Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non
dignabar patres ponere cum canibus gregis mei; 2 quorum virtus
manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. 3
Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore
fiebant turbo et vastatio; 4 et mandebant herbas et arborum
frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum. 5 De medio
eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures; 6 ad ripas
habitabant torrentium et in cavernis terrae et petrarum; 7 inter
frutices rudebant, sub sentibus se congerebant; 8 filii stultorum et
ignobilium et de terra penitus exturbati. 9 Nunc in eorum canticum
versus sum et factus sum eis in proverbium. 10 Abominantur me et
longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur. 11
Pharetram enim suam aperuit et afflixit me et frenum in os meum
immisit. 12 Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos
subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae. 13
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et
non fuit qui ferret auxilium. 14 Quasi rupto muro et aperto irruerunt
super me et sub ruinis devoluti sunt. 15 Versi sunt contra me in
terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes
pertransiit salus mea. 16 Nunc autem in memetipso effunditur anima
mea; et possident me dies afflictionis. 17 Nocte os meum perforatur
doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. 18 In multitudine
roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt
me. 19 Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et
cineri. 20 Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis
me. 21 Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae
adversaris mihi. 22 Elevasti me et quasi super ventum ponens
dissolvisti me. 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est
domus omni viventi. 24 Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in
exitio eius erit salvatio. 25 An non flebam quondam super eo, qui
afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi? 26 Exspectabam
bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt
tenebrae. 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla
requie; praevenerunt me dies afflictionis. 28 Taetro vultu incedebam
sine consolatione, consurgens in turba clamabam. 29 Frater fui
draconum et socius struthionum. 30 Cutis mea denigrata est super
me, et ossa mea aruerunt prae caumate. 31 Versa est in luctum
cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
31 1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de
virgine. 2 Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas
apud Omnipotentem in excelsis? 3 Numquid non perditio est iniquo, et
alienatio operantibus iniustitiam? 4 Nonne ipse considerat vias
meas et cunctos gressus meos dinumerat? 5 Si ambulavi in
vanitate, et festinavit in dolo pes meus, 6 appendat me in statera
iusta et sciat Deus integritatem meam. 7 Si declinavit gressus meus
de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis
adhaesit macula, 8 seram, et alius comedat, et progenies mea
eradicetur. 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad
ostium amici mei insidiatus sum, 10 molat pro alio uxor mea, et
super illam incurventur alii. 11 Hoc enim nefas est et iniquitas
iudicialis; 12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia
eradicans genimina. 13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo et
ancilla mea, cum disceptarent adversum me, 14 quid enim faciam, cum
surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo
illi? 15 Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus
est, et formavit me in visceribus unus? 16 Si negavi, quod volebant,
pauperibus et oculos viduae languescere feci; 17 si comedi buccellam
meam solus, et non comedit pupillus ex ea, 18 quia ab infantia mea
educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam; 19 si
despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque
operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera eius, et de
velleribus ovium mearum calefactus est; 21 si levavi super pupillum
manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, 22 umerus meus a
iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum
confringatur, 23 quia timor super me calamitas a Deo, et contra
maiestatem eius nihil valerem! 24 Si putavi aurum securitatem
meam et obryzo dixi: Fiducia mea!; 25 si laetatus sum super multis
divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; 26 si vidi solem,
cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27 et decepit me in
abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, 28 quae
est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper; 29 si
gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset
eum malum, 30 cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem
maledicens animam eius; 31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis
det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”; 32 foris non mansit
peregrinus, ostium meum viatori patuit; 33 si abscondi quasi homo
peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; 34 si expavi
ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et
magis tacui nec egressus sum ostium. 35 Quis mihi tribuat
auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber,
quem scripsit vir litis meae, 36 ut in umero meo portem illum et
alligem illum quasi coronam mihi. 37 Numerum graduum meorum pronuntiabo
illi et quasi principem adibo eum. 38 Si adversum me terra mea
clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; 39 si fructus eius comedi
absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, 40 pro frumento
oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ”. Finita sunt
verba Iob.
32 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus
sibi videretur. 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel
Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum
se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos eius indignatus
est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent
Iob. 4 Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent,
qui loquebantur; 5 cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non
potuissent, iratus est vehementer. 6 Respondensque Eliu filius
Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem
antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam
sententiam. 7 Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit
sapientiam. 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et
inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. 9 Non sunt longaevi
sapientes, nec senes intellegunt iudicium. 10 Ideo dicam: Audite
me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Exspectavi enim
sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec
investigaretis, 12 et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video,
non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus
eius. 13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum,
non homo”. 14 Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones
vestros respondebo illi. 15 Extimuerunt nec responderunt
ultra; abstuleruntque a se eloquia. 16 Quoniam igitur exspectavi, et
non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, 17 respondebo et
ego partem meam et ostendam scientiam meam. 18 Plenus sum enim
sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; 19 en venter meus
quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20
Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. 21
Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. 22 Nescio enim
blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.
33 1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos
ausculta. 2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus
meis. 3 Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia
mea loquentur. 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis
vivificavit me. 5 Si potes, responde mihi, praepara te coram me et
consiste. 6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto
abscissus sum et ego. 7 Verumtamen terror meus non te terreat, et
onus meum non sit tibi grave. 8 Dixisti ergo in auribus meis, et
vocem verborum tuorum audivi: 9 “Mundus sum ego et absque
delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. 10 Quia querelas
in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; 11 posuit in
nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”. 12 Hoc est ergo,
in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus
homine. 13 Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba
responderit tibi? 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non
repetit. 15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor
super homines, et dormiunt in lectulo, 16 tunc aperit aures
virorum et in visionibus terret eos, 17 ut avertat hominem ab his,
quae facit, et liberet eum de superbia, 18 eruens animam eius a
fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. 19 Increpat
quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. 20
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante
desiderabilis. 21 Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non
videbantur, nudabuntur. 22 Appropinquavit corruptioni foveae, et
vita illius mortiferis sedibus. 23 Si fuerit apud eum angelus, unus de
milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, 24 miserebitur
eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in
quo ei propitier”. 25 Revirescet caro eius plus quam in
iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. 26 Deprecabitur
Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et
reddet homini iustitiam suam. 27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et
iustitiam perverti et non debui satisfacere. 28 Liberavit animam
suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. 29 Ecce haec
omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, 30 ut revocet
animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. 31 Attende, Iob,
et audi me et tace, dum ego loquor. 32 Si autem habes quod loquaris,
responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. 33 Quod si non
habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ”.
34 1 Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est: 2 “
Audite, sapientes, verba mea; et eruditi, auscultate me. 3 Auris
enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. 4 Iudicium
eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. 5 Quia dixit
Iob: “Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum; 6 in iudicando enim
me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato”. 7 Quis
est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, 8 qui
graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris
impiis? 9 Dixit enim: “Non prodest viro, etiamsi cum Deo
familiariter agit”. 10 Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo
impietas, et ab Omnipotente iniquitas. 11 Opus enim hominis reddet
ei et iuxta vias singulorum restituet eis. 12 Vere enim Deus non
operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. 13 Quis commisit
ei terram suam, aut quis posuit totum orbem? 14 Si direxerit ad se
cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat, 15 deficiet omnis
caro simul, et homo in cinerem revertetur. 16 Si habes ergo
intellectum, audi hoc et ausculta vocem eloquii mei: 17 Numquid, qui
non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, 18
qui dicet regi: “Nequam!”, qui vocabit duces: “Impios!”, 19 qui non
accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret
contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. 20 Subito
morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et
auferent violentum absque conatu. 21 Oculi enim eius super vias
hominum, et omnes gressus eorum considerat. 22 Non sunt tenebrae, et
non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur
iniquitatem. 23 Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut
veniat ad Deum in iudicium. 24 Conteret potentes sine
inquisitione et stare faciet alios pro eis. 25 Novit enim opera
eorum et idcirco inducet noctem, et conterentur. 26 Quasi impios
percussit eos in loco videntium, 27 qui quasi de industria
recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt, 28 cum
induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum. 29 Ipse enim
si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis
est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? 30 Ne
regnet homo impius, ne sint laquei populo. 31 Si enim dixit quispiam
Deo: “Ferre debui! Iam non perverse agam. 32 Dum videam, tu doce
me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam”. 33 Numquid pro te
Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et
si quid nosti melius, loquere. 34 Viri intellegentes loquentur
mihi, et vir sapiens, qui audiet me: 35 “Iob autem non in sapientia
locutus est, et verba illius non sonant disciplinam”. 36 Utique,
probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum
iniquitatis. 37 Quia addit super peccata sua delictum, inter nos
plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum
”.
35 1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: 2 “ Numquid aequa
tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram
Deo”? 3 Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego
peccavero?”. 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis
tecum. 5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod
altiores te sint. 6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si
multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? 7 Porro
si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? 8
Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis
adiuvabit iustitia tua. 9 Propter multitudinem oppressorum
clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, 10 sed nemo
dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11
qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit
nos?”. 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam
malorum. 13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non
intuebitur. 14 Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est
coram illo, et exspectas eum. 15 Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas
non infert, nec ulciscitur scelus valde”, 16 Iob frustra aperit os
suum et absque scientia verba multiplicat ”.
36 1 Addens quoque Eliu haec locutus est: 2 “ Sustine me
paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. 3
Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. 4
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest
tecum. 5 Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. 6
Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. 7 Non
auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in
perpetuum, et illi eriguntur. 8 Et si fuerint vincti
compedibus et vinciantur funibus paupertatis, 9 indicabit eis opera
eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. 10 Revelabit quoque
aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab
iniquitate. 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos
in bono et annos suos in deliciis. 12 Si autem non audierint,
transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. 13 Impii
corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. 14
Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. 15
Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem
eius. 16 Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non
angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena
pinguedine. 17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam
iudiciumque tenebunt. 18 Cave, ne te seducat abundantia, nec
multitudo donorum inclinet te. 19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in
angustia? Et omnes conatus roboris? 20 Ne inhies nocti, ut
ascendat turba pro eis. 21 Cave, ne declines ad iniquitatem; propter
hoc enim expertus es miseriam. 22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine
sua. Quis ei similis doctor? 23 Quis poterit scrutari vias
eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? 24
Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. 25 Omnes
homines vident eum, unusquisque intuetur procul. 26 Ecce, Deus
magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius
inaestimabilis. 27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad
instar fluminis, 28 quos nubes effundunt, stillantes super homines
multos. 29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum
tabernaculi eius? 30 Ecce extendit circum se lumen suum et
fundamenta maris texit. 31 Per haec enim iudicat populos et dat
escas copiose. 32 In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut
percutiat. 33 Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra
iniquitatem.
37 1 Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo. 2
Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens. 3
Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos
terrae. 4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis
suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius. 5 Tonabit Deus
in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. 6 Qui
praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut
roborentur. 7 Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli
opera sua. 8 Ingredietur bestia latibulum et in antro suo
morabitur. 9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo
frigus. 10 Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum
solidatur. 11 Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen
suum; 12 quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas
gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis
terrarum, 13 sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia
eas iusserit inveniri. 14 Ausculta haec, Iob; sta et considera
mirabilia Dei. 15 Numquid scis quando praeceperit Deus, ut
ostenderent lucem nubes eius? 16 Numquid nosti semitas nubium
magnas et mirabilia perfecti scientia? 17 Nonne vestimenta tua
calida sunt, cum quieverit terra austro? 18 Tu forsitan cum eo
expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt? 19
Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter
tenebras. 20 Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit,
homo deglutietur. 21 At nunc non vident lucem: aer offuscatus est
nubibus, sed ventus transiens fugabit eas. 22 Ab aquilone splendor
auri venit; et circa Deum terribilis maiestas. 23 Omnipotentem
attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam
iustitiam deprimere non potest. 24 Ideo timebunt eum homines, non
contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes ”.
38 1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: 2 “ Quis
est iste obscurans consilium sermonibus imperitis? 3 Accinge sicut
vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. 4 Ubi eras, quando
ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam. 5
Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam
lineam? 6 Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit
lapidem angularem eius, 7 cum clamarent simul astra matutina, et
iubilarent omnes filii Dei? 8 Quis conclusit ostiis mare, quando
erumpebat quasi de visceribus procedens, 9 cum ponerem nubem
vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem? 10
Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi:
Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes
fluctus tuos. 12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et
assignasti aurorae locum suum, 13 et, cum extrema terrae
teneres, excussi sunt impii ex ea? 14 Vertetur in lutum
signatum et stabit sicut vestimentum. 15 Cohibetur ab impiis lux
sua, et brachium excelsum confringetur. 16 Numquid ingressus es
scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti? 17 Numquid
apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? 18
Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti
omnia: 19 In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus
sit; 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas
domus eius? 21 Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum
tuorum multus! 22 Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros
grandinis aspexisti, 23 quae praeparavi in tempus angustiae, in diem
pugnae et belli? 24 Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus
urens super terram? 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum et
viam fulmini tonanti, 26 ut plueret super terram absque homine, in
deserto, ubi nullus mortalium commoratur, 27 ut impleret inviam et
desolatam et produceret herbas in terra arida? 28 Quis est pluviae
pater, vel quis genuit stillas roris? 29 De cuius sinu egressa est
glacies, et pruinam de caelo quis genuit? 30 In similitudinem
lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. 31
Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum
Arcturi poteris solvere? 32 Numquid produces Coronam in tempore
suo et Ursam cum filiis ducis tu? 33 Numquid nosti leges caeli et
pones scripturam eius in terra? 34 Numquid elevabis in nebula vocem
tuam, et impetus aquarum operiet te? 35 Numquid mittes fulgura, et
ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? 36 Quis posuit in visceribus ibis
sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam? 37 Quis recensebit
nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit, 38 quando
funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur? 39 Numquid
capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis, 40 quando
cubant in antris et in specubus insidiantur? 41 Quis praeparat corvo
escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non
habeant cibos?
39 1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel
parturientes cervas observasti? 2 Dinumerasti menses conceptus
earum et scisti tempus partus earum? 3 Incurvantur ad fetum et
pariunt et fetus suos emittunt. 4 Impinguantur filii earum et
adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas. 5 Quis
dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? 6 Cui dedi
in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. 7
Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. 8
Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. 9
Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe
tuum? 10 Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut
confringet glebas vallium post te? 11 Numquid fiduciam habebis in magna
fortitudine eius et derelinques ei labores tuos? 12 Numquid credes
illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget? 13 Ala
struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat. 14 Quando
derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. 15 Obliviscitur
quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. 16 Duratur ad
filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore
anxiatur. 17 Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi
intellegentiam. 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet
equum et ascensorem eius. 19 Numquid praebebis equo fortitudinem aut
circumdabis collo eius iubam? 20 Numquid suscitabis eum quasi
locustas? Gloria hinnitus eius terror; 21 vallem ungula fodit,
exsultat audacter, in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem
nec territur neque cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit
pharetra, micat hasta et acinaces. 24 Fervens et fremens sorbet
terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor. 25 Ubi audierit
bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum
et ululatum exercitus. 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit
accipiter, expandens alas suas ad austrum? 27 Numquid ad praeceptum
tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum? 28 In petris
manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et
arce. 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius
prospiciunt. 30 Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver
fuerit, statim adest ”.
40 1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: 2 “ Numquid
contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet
respondere ad ea ”. 3 Respondens autem Iob Domino dixit: 4 “ Ecce
leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os
meum. 5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra
non addam ”. 6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: 7 “
Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. 8
Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu
iustificeris? 9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili
tonas? 10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore
induere. 11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem
arrogantem humilia. 12 Respice cunctos superbos et confunde eos et
contere impios in loco suo. 13 Absconde eos in pulvere simul et
facies eorum claude in fovea; 14 et ego confitebor quod salvare te
possit dextera tua. 15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi
bos comedit. 16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in
umbilico ventris eius. 17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi
femorum eius perplexi sunt. 18 Ossa eius velut fistulae
aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. 19 Ipse est
principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. 20
Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. 21 Sub
lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis
umentibus; 22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum
salices torrentis. 23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus
est, si prorumpat fluctus ad os eius. 24 In oculis eius quis capiet
eum et in sudibus perforabit nares eius? 25 An extrahere poteris
Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? 26 Numquid pones iuncum
in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? 27 Numquid
multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? 28 Numquid
feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 29 Numquid
illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? 30
Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? 31
Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput
illius? 32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra
addas.
41 1 Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius
praecipitabitur. 2 Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim
resistere potest vultui eius? 3 Quis eum aggressus est et salvus
fuit? Sub omni caelo quisnam? 4 Non tacebo super membra eius et
eloquar robur et gratiam struis. 5 Quis revelabit faciem indumenti
eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? 6 Portas vultus
eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. 7 Corpus illius
quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo: 8 unum uni
coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea; 9 unum alteri
adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur. 10 Sternutatio eius
favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi. 11 De ore eius
lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur. 12 De naribus
eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 13
Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius
egreditur. 14 In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius
praecedit angor. 15 Palearia eius cohaerentia sibi compressa non
moventur. 16 Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola
inferior. 17 Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum
convertuntur. 18 Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec
hasta neque pilum neque thorax; 19 reputat enim quasi paleas
ferrum et quasi lignum putridum aes. 20 Non fugat eum vir
sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 21 Quasi
stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem. 22 Sub ipso
acumina testae, et sternit tribula super lutum. 23 Fervescere facit
quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. 24 Post
se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens. 25 Non est
super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum
timeret. 26 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios
superbiae ”.
42 1 Respondens autem Iob Domino dixit: 2 “ Scio quia omnia
potes, et nulla te latet cogitatio. 3 Quis est iste, qui celat
consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et
mirabilia, quae excederent scientiam meam. 4 Audi, et ego
loquar; interrogabo te, et responde mihi. 5 Auditu auris audivi
te; nunc autem oculus meus videt te. 6 Idcirco ipse me
reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ”. 7 Postquam
autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem:
“ Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis
locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. 8 Sumite ergo vobis
septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte
holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius
suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me
recta sicut servus meus Iob ”. 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites et
Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat
Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. 10 Dominus vertit
sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia,
quaecumque fuerant Iob, duplicia. 11 Venerunt autem ad eum omnes
fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius;
et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et
consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et
dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. 12
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta
sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga
boum et mille asinae. 13 Et fuerunt ei septem filii et tres filiae;
14 et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen
tertiae Cornustibii. 15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae
sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem
inter fratres earum. 16 Vixit autem Iob post haec centum quadraginta
annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam
generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.
|